Evangelium Secundum Lucam*

Caput 19: Versus 15

Et factum est.Quotidie Christus accepto regno a Patre redit, quia peregrinantis in terra Ecclesiae semper statum conspicit. Huic servo pecuniam negotiaturo commodat, in altero modum consummati operis examinat. Hunc prudenter laborantem ampliori gratia donat, illum luxuriosa sectantem, etiam quod dederat privat. In judicio vero multi qui ad docendum idonei videbantur, ob negligentiam suam inter indoctos reputabuntur. Quidam simplicioris observationis devotionem inter apostolicos summa praemia percipient.Qui enim recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipietMatth. 10..
(* Traductions européennes)